Saturday, October 17, 2009

Gregory III Mammas Refutes Mark of Ephesus on Filioque

Mirror link

Latin from Patrologia Graeca 160:14A-110B (some of the words are hard to read, so feel free to offer corrections; thanks and God bless you and yours!). I hope I can someday translate it; I plan on taking Latin and Greek classes in the coming years, because I will need to know those languages to get a Ph.D. If you or someone you know will translate it, even better! Still to come: 29B-110B.

Gregory's Preface: Ephesiorum urbis antistes dominus Marcus, qui ex patronymia quadam vocatur Eugenicus, beati Pauli voce audita, quæ ita præcipit: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, scripto confessionem consignavit, ut manifestam eam redderet non solum iis qui prope ipsi sunt, sed et iis qui longinqui et procul degunt. Ideo necessarium est iis, quibus ea ad manus venit, scrutari, an cum beatorum Patrum theologicis institutionibus concordet, ut omnes, si ita est, eam amplectantur velut illorum traditionibus consonantem; et gratias deinde agere ei qui illam conscripsit, etque [?] adhærere magis quam iis qui aliter prædicant; si vero aliter se habet et non secundum accuratam theologrum traditionem, id indicare in veritatis manifestationem oportebit. Et nos igitur cum illa nuper ad manus nostras pervenerit, perscrutani eam studebimus, et quidquid invenerimus bene recteque exponsitum et declaratum, uti dicet, libenter amplectemer; quiquid vero secus, i [?] doctorum et theologorum armis refutabimus. Neque vero hoc mirandum, si scripta viri, qui in grammatica disciplina et in scribendis libris celebre nomen adeptus est et scholæ [?] puerorum dicturno tempore præfuit, anneab indocto ac rudi homine subjiciuntur examini; oportet enim eum, qui illi jungitur et unitur, non simpliciter ei adhærere, nisi sententiam, quam tenet, explorarit, maxime cum et ad impugnandam œcumenicam synodum ipse insurgat. Si itaque et rudes sumus, novimus tamen eum qui divit, id quod sæpe perfectis non adfuit, puerum invenisse, et quod sapientes fugit, idiotis apparuisse, et quod magistrat latuit, discipulis affulsisse. Congruum itaque est, quæ ipse omisit, vel quæ eum latmerunt ac largerunt [?], exquirere ac diligenter animadvertere et notare; putamus enim et nos Spiritum Dei habere. Sed ne longius [?] sermonem protrabamus, ad ipsam Confessionem accedamus per partes eam pertractantes, primus [?] ex ipsa partem proponentes, consequenter vero defensionem, ipsamque ex Ecclesiæ docoribus ac theologis confirmantes. Verba vero honorabilis Ephesii sic se habent:
Mark: Ego, Dei gratia piis dogmatibus innutritus et sanctam et catholicam Ecclesiam sequens per omnia, credo et Confiteor Deum et Patrem solum ingenium et principii expertem, fontem vero et causam Filii et spiritus sancti; etenim Filius ex ipso [?] genitus est, et Spiritus ex ipso procedit, neque Filius quidquam confert ad processionem, quemadmodum neque Spiritus ad generationem; sive simul progressions fieri et secum invicem, ut Patres theologi docent; i circo enim et Spiritus sanctus per Filium procedere dicitur, hoc est cum Filio et sicut Filius, licet non per generationis modum ut ille; Filius vero non dicitur per Spiritum generari, propterea quod relativum est Filii nomen, ne Filius Spiritus esse videatur.
Gregory: Iste igitur hunc in modum hanc theologiam a sanctis semet accepisse ostendere nititur. Nos vero dicimus, quod si hæc fidei expositio intemeratam Patrum sequeretur doctrinam, facile et nobis videretur admittenda et digna quæ cum veneratione susciperetur. Quoniam vero statim atque in ipso exerdio sublesta quædam illi immiscuit, aqualia sunt ista [?]: «Nihil Filius confert ad processionem sive secundum simul fieri progressiones», deinde, «Idcirco enim et Spiritus sanctus per Filium procedere dicitur, hoc est cum Filio,» quæ manifeste novæ sunt assertiones et longe a doctorum mente alienæ, age jam per Ecclesiæ doctores contraria ipsius sententiæ proponamus in veræ theologiæ nostræ testimonium; exinde enim nobis dogmatum veritas fluit. Dicit namque magnus Athanasius: «Quæcunque habet Spiritus, hæc a Verbo habet accepta,» et Gregorius Nyssenus libro tertio contra Macedonianos ait: «In quibus enim quæ secundum bonum operatio est, nullam imminutionem aut immutationem habet; quomodo rationi consentaneum fuerit, ordinem secundum namerum imminutionis alicujus aut secundum naturam immutationis signum esse existimare? Quemadmodum si quis in tribus lampadibus subdivisam flammam conspiciens, causam vero tertii luminis supponamus esse primam flammam ex cum medio extremum inflammantem, postmodum astrueret, in prima flamma abundare calorem, eam vero quæ subsequitur, immutari et paulatim immunui, tertiam vero nec ignem amplius censendam esse, licet æqua ratione adurat et splendeat, omniaque quæ sunt ignis, operetur.» Ex hoc igitur sancti exemplo manifestum est, tertium ex primo per medium essentialiter habere exsistentiam; namque ex communicatione cum medio extremum inflammari dixit. Sanctus vero Damascenus capite tertio decimo Theologicorum, «Ipse igitur», inquit (videlicet Pater), Verbi abyssus, Verbi genitor et per Verbum revelantis et explanantis Spiritus productor,» unde apertum est, illud per Filium non idem significare ac cum Filio, etiamsi ipse (Eph.) hoc pertinaciter asserat. Sed neque progressiones sunt simul. Et confirmat hoc Gregorius Theologus dicens: «Apparitionis vel mutuæ habitudinis diversitas diversam quoque corum appellationem effecit;» perspicuum enim, quod si simul essent progressiones, hand dixisset diversum esse apparitionis modum [?]. Dicere idem quis poterit et clarius ex cæteris quoque Ecclesiæ theologis et doctoribus. Ait enim Athanasius libro tertio Contra Arianos: «Non Spiritus conjungit Patri Verbum, sed Spiritus a Verbo id accipit», et in epistola ad Serapionem: «Talem naturam et ordinem habet Spiritus ad Filium qualem Filius ad Patrem.» Alterum minime theologorum sententiæ expositio ista consonat; neque vox per Filium concordat illi voci cum Filio: nemo enim Sanctorum hanc exposuit theologiam. Nam si endem est præpositio per cum præpositione cum, ut iste dicit, «Procedit Spiritus per Filium, hoc est cum Filio,» licebit dicere et vice versa, generari et Filium ex Patre per Spiritum. Quod vero præpositio per non significat simul procedere Filium et Spiritum, ad id probandum procedant Ecclesiæ theologi, litem dirimant et hanc perversam judicent expositionem. Ait enim Nyssenus libro primo Adversus Eunomium, «Quemadmodum conjungitur Patri Filius et, licet ex illo originem ducat, tamen secundum exsistentiam non est posterior, ita et Unigenito adhæret sanctus Spiritus, sola ratione secundum causæ rationem præ Spiritus exsistentia præintellecto.» Et Basilius divus, t. XVII, ad Amphilochium dicet: «Sicut igitur se habet Filius ad Patrem, ita et ad Filium Spiritus secundum traditum a Verbo ordinem. Quod si Spiritus cum Filio una collocatur, et Filius cum Patre, collocabitur et Spiritus cum Patre.» Esse vero etiam ordinem in sancta Trinitate, quem omnes pic prædicantes custodiant oportet, ipse Basilius declarat epistola ad canonicas concludendo dicens: «Usque adeo hæc de ordine innovatio ipsius substantiæ annihilationem et fidei totius abnegationem habet. Æque ergo impium est et ad creaturas Spiritum detrudere et superiorem Filio vel Patre satuere sive secundum tempus sive secundum ordinem.» Et rursum idem epistola ad Gregorium fratem: «Quemadmodum in catena,» inquit, «qui unius annuli summitatem apprehendit, hoc ipso simul et alterum insterum attrahit, ita et hic Spiritum trahit, per ipsum et Filium et Patrem simul attraxit; et Filium si quis vere apprehenderit, habebit et ipsum utrinquehinc Patrem illius, illinc Spiritum sanctum una compactum.» Hac ratione sancti distinctionem in divinis personis prædicant et naturam divisionis expertem confitentur. Et Gregorius Nyssenus ait: «Immutabilem et per omnia similem naturam confitentes, discrimen causæ et causati non inficiamur, in quo solum disjungi alterum ab altero deprehendimus, cum credamus, hoc quidem causam esse, illud autem ex causa, et illius, quod ex causa est, aliud rursus discrimen comprehendimus; namque hoc quidem est immediate a primo, illud vero per id, quod contigue et immediate est ex primo, adeo ut Unigeniti natio absque dubio in Filio permaneat et ex Patre esse Spiritum nulli dubium sit, Filio, qui medius est, sibi ipsi Unigeniti rationem conservante et Spiritum a naturali ad Patrem habitudine minime arcente.» Idcirco et nos, mediationem Filii secundum Patrum scripta in sancta Trinitate asserentes, neque secundum localem quamdam distantiam, neque secundum ea, quæ in materia et corporum crassitie copulantur, eam intelligimus, verum secundum dignitatem substantiæ illius omnis materiæ expertis, quæ in tres personas immateriales et subsistentes distinguitur. Conjungitur enim in distinctione et in conjunctione distinguitur. Verum neque seipsum veretur honorabilis iste Ephesinus antistes post pauca sanctum Nyssenum adducens ita dicentem: «Filius Spiritus sancti neque est neque dicitur; neque contra vertitur relativa ista consequentia.» Propterea Spiritus sanctus imago Filii dicitur, ut ait divus Apostolus; ex quo desumptum idem dicit magnus Basilius, et Joannes Damascenus in canone in sanctum Basilium ait: «Imago Patris est Filius, et imago Filii Spiritus exsistit.» Eodem pacto et substantialis ac naturalis Filii operatio dicitur penes SS. Patres Spiritus sanctus, et ex essentia Filii; Filius autem neque imago Spiritus dicitur neque virtus neque operatio naturalis et substantialis, neque ex essentia Spiritus Filius. Quamobrem neque simultaneam progressionem quam dicit Ephesius, neque phrasis per Filium pro locutione cum Filio adhibitam unquam apud SS. Patres fuisse poterit ostendere, cum tamen «Spiritum ex Patre per Filium procedere» multi Patres prædicent, et ipsa sancta et œcumenica synodus. Verum sufficere censeo ea quæ dicta sunt ad demonstrandum locutionem per Filium procedere non significare procedere cum Filio vel una cum Filio, tum per (propter) diversum exsistentiæ modum, tum quia non distinctionem ista signifcant, sed unionem, et non ordinem.

Mark: Exinde et Spiritus quidem Filii dicitur, quia ei secundum naturam proprius est et per ipsum apparet et datur [?] hominibus; Filius autem Spiritus neque est neque dicitur teste Nysseno Gregorio.
Editor: And furthermore they say the Spirit of the Son, because He is His according to nature and is manifested and delivered to men through Him; however, the Son neither is nor is said to be (the cause) of the Spirit in the testimony of Gregory of Nyssa.
Gregory: Convenit igitur hac in parte honorabili Ephesio dicere, ad modum præclaram esse inventionem et expositionem; nam per hoc dictum sustutisti illud, cum Filio et una cum Filio. Si enim locutio per Filium significaret, simul et una cum Filio procedere Spiritum, omnino et Filius per Spiritum esse diceretur. Verum summus iste Theologus: «Spiritus sanctu,» inquit, «neque est neque dicitur.» Sed et a junctum habent ea verba, quod ipse omisit; «Nec convertitur relativa ista sequela.» Itaque per hoc cum antea dictis et istud concordat et præclare omnino declarat vocem per Filium non significare cum Filio. Et illud, quod ex divo Basilio in medium affert, propterea quod secundum naturam proprius sit Filii, Spiritum Filii dici, recte dicit. Eunomius enim cum audiret eum una cum aliis, quæ dixit, ostendentem, ejusdem deitatis esse Spiritum sanctum, inimicus Deo ac male sentiens tertiæ naturæ cum esse contendit, ut Basilius libro primo patefacit ejus malam opinionem refellens atque dicens: «Spiritus Christi dicitur ut secundum naturam illi conjunctas,» atque plura profert testimonia tum per angelos tum per sidera et per cœlestes mansiones, ut demonstret, eos, licet ordine differant, non tamen substantia differre. Propterea et Spiritum Christi ut secundum naturam ipsi conjunctum dixit; hoc est: etsi et Filii est et dicitur Spiritus ipso Christo Spiritum veritatis appellante et Apostolo prædicante: Si quis Spiritum Christi non habet, non est ejus, tamen unus est natura et indivisus, et non sicut infelix Eunomius sentichat, qui solo Filio causam (Spiritus) ascripsit et eum effectum naturæ Filii vocavit et gradus induxit divinitatum, verum secundum naturam est in Filio cum una et indivisa natura ac deitas sit in Patre et Filio et Spiritu sancto. Nam essentia et natura et deitas in tribus personis una est numero et velut [?] una res est in divinis personis, nullam omnino habens distinctionem, etsi divinæ personæ distinguuntur. Non enim ratione tantum natura et essentia et deitas est in divinis personis, sed ut res se liabet. Hoc explanat divus Maximus in disputatione Anomæi; cum enim iste sancto Maximo diceret: «Aliud essentia et aliud persona, ille ait: Aliud et aliud non unam rem dixerunt.» Si quis igitur putat, quia secundum naturam proprius est Filii, ideo solummodo Spiritum sanctum Filii esse dici, primo divinarum personarum naturam distinctam existimat, quod longe ab omni Christiano sensu aliest [?]; cum enim una sit numero, quomodo distinctionem habebit? Unum namque ad seipsum realem distinctionem non constituit. Quo itaque pacto iste hæc cogitet vel quonam consilio posuerit, haud perspicimus. Quod vero per Filium appareat Spiritus atque donetur, potius naturalem progressionem declarat; ideoque sancti etiam hac in re concordant; perspicuum namque ex eo id fit, quod theologi eodem utuntur vocabulo ad Filii quoque generationem declarandam. Etenim divus Cyrillus in Evangelii verba: In principio erat Verbum, «Quamvis, inquit, in Patre et ex Patre intelligatur et dicatur, tamen nobis minime ut alienus et peregrinus vel ut secundus post ipsum intrabit, sed ut in ipso exsistens et semper cum ipso exsistens et ex ipso apparens secundum divinæ generatio is ineffabilem modum.» Et rursus in idem dictum ait: «Necessario beatus Evangelista acrius in eos insurgit, qui diversa docent, et ab omni servitute Filium eximit, et ex libera rerumque omnium domina substantia apparentem ostendit, atque in ipsa naturaliter exsistere asseverat, dicens: In principio erat Verbum Et in illud: Et Deus erat Verbum, ita disserit, «Dominum, qui nos emit abnegantes propterea quod putant eum secundum naturam non esse Deum ex Deo et Patre apparens Verbum, sed quasi spurium quemdam et falsi nominis nobis intrudi.» Et rursum idem libro quinto ad Hermiam: «Deinde honorare se arbitrantur Patrem, dum Filium ex eo secundum naturam natum suis calculis ad minorem dignitatem dejiciunt.» Et divinus Basilius in Antirrheticis, «Spiritus, inquit, sanctus perfectissimus est, quapropter penes eum cuncta perfecta.» Et post pauca: «Nihil in se babet (Spiritus) ascititium, sed ab æterno omnia possidet ut Spiritus Dei et ex eo apparens, principium sui habens ut fontem sui ipsius et exinde fluens.» Et Cyrillus, in oratione quæ incipit: «Ejus quæ apud homines est gloriæ,» ait: «Proprius est Spiritus Filii, non ea ratione tantum, qua Verbum est apparens ex Patre, sed ea etiam, qua a nobis concipitur factus homo.» Quod vero ad illud spectat, quod Spiritus nobis datur per Filium, nisi et per Filium esse intelligatur, qui eum dat Filius minister potius statuitur. At istud non permittit beatus Cyrillus, qui in expositione evangelici illius dicti, Cum autem venerit Paracletus, Spiritus veritatis, hæc habet: «Nam sicuti Filii Spiritus est proprius, naturaliter in ipso exsistens et per ipsium progrediens, ita certe Patris quoque est proprius. Quibus autem Spiritus communis est, his [?] profecto et ea, quæ sunt substantiæ, separata et diversa esse nequeunt. Nemo enim eorum, qui impie sentire solent [?], nos ad ea, quæ intelligere nefas est, verbis suis ex imperitia profectis conetur impellere; nemo, inquam, credat, Spiritum Patris per Filium quasi famuli [?] ministerium adimplentem creaturis distribui. Nam id etiam nonnulli insipientes dicere veriti non sunt. Sed potius inde credendum est, quoniam Spiritus sic proprius Filii est, sicut sane ipsius quoque Dei et Patris, idcirco ad sanctificandos suos sanctos discipulos ab eo mitti.» Si igitur Spiritus proprius Filii naturaliter et in ipso exsistens, et per ipsium progrediens, et eodem pacto proprius, quo [?] Dei quoque Patris, et Spiritum sanctum apparere per Filium idem denotat atque esse eum ex Filio, et quia ex eodem esse et proprius ejus dicitur, per quem est proprius et per eum apparuit, idcirco et Filius sancti Spiritus neque est neque dicitur; nec convertitur relativa ista sequela secundum Gregorium Nyssenum, quia Filius cum Spiritus neque sit neque dicatur, non habet vel admittit relativam istam sequelam e converso, nec apparet nec datur per Spiritum. Si vero et illud prophetæ verbum proponunt quidam: Dominus misit me et Spiritus ejus, attanem magnus Basilius et hanc contradictionem præclare solvit libro tertio Adversus Eunomium, cujus initium: «Vix tandem exsatiatus.» Isaias vero ex Domini persona loquens secundum ejus humanitatem ea profert verba: Dominus missit me et Spiritus ejus. Nihil ergo ex dictis prodest venerabili Ephesino antistiti ad probandum, Spiritum sanctum non esse per Filium, imo ea magis confirmant dicta et male explanatum casus vocabulum, præpositio per pro cum, quod talis ejus interpretatio nullo modo quadrat in processionem sanctissimi Spiritus, sed potius contrarium, quam ipse voluit, ostensum est at adhuc ostendetur limatius atque manifestius procedente disquisitiona Quanquam et dicta sufficient ad probandum, prepositionam per magis pro ex apud sanctos sumi, nullo vero pacto pro præpositione cum.

Mark: Si vero dictio procedere per Filium causam denotaret, quemadmodum novi isiti dicunt theology, non autem per ipsum effulgere et apparere et prorsus simul eunc [?] eo prodire et cum concomitari secundum divinum Damascenum, neque theology omnes inde disertis verbis a Filio causæ rationem excluderent.
Gregory:

Mark: Alius dicit: «Unus fons, id est una causa superessentialis deitatis Pater et hoc a Filio et a Spiritu distinguitur» (Dionysius); alius vero (Athanasius): «Solus innascibilis et solus fons deitatis Pater,» id est solus causa, sicut et solus causæ expers; alius vero (Gregorius Theologus): «Quæcunque habet Pater, ea sunt Filii, excepta causa,» alius demum (Maximus): «Etiam Romani Filium non faciunt causam Spiritus sancti.»
Gregory:

Mark: Alius vero dicit: «Solus causa Pater;» et alibi: «Quæcunque convenient fonti, causæ, genitori, ea soli Patri aptanda sunt.» Neque tunc, in theologia acutissimus hic Damascenus præpositionem per poncret, dum [?] de Filio agit, et præpositionem ex rejiceret. Octavo enim Theologicorum capitum ait: «Ex Filio Spiritum non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus, et per Filium manifestari nobisque suppeditari confitemur.» Et rursus idem capite decimo tertio: «Spiritus Filii, nun ut ex ipso, sed ut per ipsum ex Patre procedens; solus enim causa Pater.» Et in epistola ad Jordanem prope finem: «Spiritus personaliter subsistens spiraculum et productum, per Filium vero et non ex Filio, ut Spiritus oris Dei Verbi enuntians.» In oratione autem in Dominici corporis sepulturam ait: «Spiritus sanctus Dei et Patris, ut ex ipso procedens; qui et Filii esse dicitur ut per illum suppeditatuset creaturis communicatus, sed non ut ex ipso exsistentiam habens.»
Gregory:

Mark: Manifestum enim est, ubi mediationem causatem præpositio per denotat atque causam contignam, quemadmodum Latini volunt prorsus eam æquivalentem esse præpositioni ex et alteram alterius usum vicissim recipere; sicut illud: Possedi hominem per Deum, idem est atque ex Deo et vir per mulierem, hoc est ex muliere. Ubi igitur præpositio ex rejecta et exclusa est, liquet etiam, una cum ea causam rejectam esse et exclusam. Relinquitur ergo, ut ita ex Patre per Filium procedere Spiritus sanctus dicatur secundum theologiæ implicitæ modum, eo sensu quo Spiritus ex Patre procedens per Filium manifestari vel cognosci vel effulgere vel apparere intelligitur. «Hoc enim, iniquit magnus Basilius, hoc cognoscitivum suæ secundum hypostasin proprietatis habet signum, quod post Filium et cum Filio cognoscitur et quod ex Patre subsisit.» Hoc itaque et dictio per Filium sibi vult, nimirum cum Filio cognosci. Neque enim alia quædam proprietas Spiritus sancti ad Filium hoc loco assignata est, quam quod cum ipso cognoscitur, et non alia quædam Patrem, quam quod ex ipso subsistit.
Gregory:

Mark: Si itaque proprium accurate cum eo, cujus est proprium, convertibile sit necesse est, non ergo aliam habitudinem ad Filium habet Spiritus sanctus, nisi quod cum ipso cognoscitur, sicut ad Patrem, quod ex ipso subsistit. Non igitur ex Filio subsistit vel esse habet Spiritus sanctus. Nam quid prohibiuit, quominus per Filium procedere diceretur Spiritus sanctus eo modo quo per Filium omnia dicuntur esse facta? Sed illud quidem dicitur præpositione per loco ex accepta, hoc vero nullo modo. Neque invenire quis ullibi poterit per Filium dici absque Patris mentione, sed ex Patre per Filium dicitur. Hoc autem causam non necessario tribuit Filio. Idcirco et dictio ex Filio prorsus non invenitur et perspicue proscribitur.
Gregory:

Mark: Dicta vero Occidentalium Patrum atque doctorum, quæ causam Spiritus sancti Filio tribuunt, neque cognosco neque enim translata unquam sunt in nostram linguam, neque ab œcumenicis synodis probatæ fuerunt, neque recipio, conjuciens, ea corrupta esse atque supposita.
Editor: The words of the western Fathers and Doctors, which attribute to the Son the cause of the Spirit, I never recognize, for they have never been translated into our tongue nor approved by the ecumenical councils, nor do I admit them, presuming that they are corrupt and interpolated.
Gregory:

Mark: (Id conjicio) tum per multa alia tum per nuper ab illis prolatum volumen septimæ œcumenicæ synodi, definitionem continens una cum additamento in symbolo; quod cum prælegeretur, quanta cos ignominia asperserit, norunt qui tum præsentes errant.
Gregory:

Mark: Verum neque contraria œcumenicis synodis et communibus carumdem dogmatibus, sed neque prorsus non consentientia orientalibus doctoribus scripserunt Patres illi, neque iis non cohærentia, sicut per alia multa illorum dicta demonstratur.
Gregory:

Mark: Propterea ejusmodi periculosas voces de sancti Spiritus processione rejicio.
Editor: I therefore reject such perilous voices on the procession of the Holy Spirit.
Gregory:

Mark: Et concordans sancto Damasceno ex Filio Spiritum non dico, licet alius qualiscunque tandem id dicere videatur.
Editor: And we agree with St. Damascene "we do not say the Spirit is from the Son," although in the end they will say it is permitted to say so.
Gregory:

Mark: Neque dico Filium Spiritus sancti causam neque productorem, ne secundum principium in Trinitate et exinde [?] duæ causæ duoque principia intelligantur.
Gregory:

Mark: Neque enim essentialis hoc loco causa intelligitur, ita ut communis et in tribus personis exsistat. Et propterea duo principia nullo umquam pacto Latini effugient, quandiu Filium dixerint sancti Spiritus principium. Sed principium personale est et personas distinguens. Igitur secundum ista obsequens sanctis et œcumenicis septem synodis et a Deo illustrates Patribus, qui in iisdem claruerunt, Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, et quæ sequuntur in symbolo.
Gregory:

Mark: Hoc sacrum fidei institutum ac symbolum, quod a prima et secunda œcumenicarum synodorum expositum, a reliquis vero confirmatum corroboratumque est, tota anima recipiens et custodiens suscipio et amplector cum prædictis septem synodis etiam synodum post ipsas congregatam sub pio Basilio Romanorum imperatore et sanctissimo patriarcha Photio, œcumenicam quoque octavam nuncupatam, quæ etiam præsentibus legatis Joannis beatissimi papæ vetustioris Romæ, videlicet Paulo et Eugenio episcopis, et Petro presbytero et cardinali, confirmavit et promulgavit, septimam œcumenicam synodum eamque præcedentibus adjungendam esse decrevit, restituit vero propriæ sedi sanctissimum Photium, condemnavit deinde et anathemati subjecit non secus ac synodi œcumenicæ anteriores cos qui auderent additionem quamdam innovare vel detractionem vel universim alterationem aliquam in prædicto symbolo.
Gregory:

Mark: Nam «Si quis, iniquit, præter hoc sacrum Symbolium aliud conscribere ausus fuerit, vel addere vel detrabere aliquid, et definitionem hoc appellare, damnatus talis et ab omni Christiano censortio abjectus erit.» Eadem quoque papa Joannes in epistola ad sanctissimum Photium uberius et clarius dicit de hoc in Symbolo additamento.
Gregory:

Mark: Hæc synodus etiam canones edidit, qui in omnibus canonicis libiris reperiuntur. Secundum ipsius igitur sanctiones atqae synodorum ante ipsam habitarum sacrum fidei Symbolum immotum custodiendum esse judicans, prout editum fuit, atque eos, quos recipiunt, una cum iis recipiens, quosque abjiciunt simul cum cis abjiciens, nunquam in communionem admittam eos qui audent in sacro Symbolo innovationem addere de Spiritus sancti processione, quandin in ejusmodi innovatione persistent. Nam qui communicat, inquit, cum eo, cui communicandum non est, et ipse extra communionem esto.
Gregory:

Mark: Et divus Chrysostomus explanans Pauli verba: Si quis evangelizet vobis præter id quod acceptistis, anathema sit. «Non dixit, inquit, si contraria annuntient vel totum evertant, sed et si parvum quid evangelizent præter id quod accepistis, si quodcunque de loco moveant, sit anathema.» Et rurus idem: «Dispensatione utendum, ubi non prævaricandum.» Et magnus Basilius in Asceticis: «Manifesta fidei desertio et superbiæ crimen vel contemnere quid eorum, quæ scripta sunt, vel inducere quid non scriptum, cum Dominus noster Jesus Christus dicat: Oves meæ vocem meam audiunt, et jam antea dixerit: Alienum autem non sequenter sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum.»
Gregory:

Mark: Et in epistola ad monachos: «Qui sanam fidem se confiteri simulant, communicant autem cum diversa sentientibus, tales, si post admonitionem non desistant, non solum communionis extorres habendos, sed nec fratrum nomine esse salutandos.» Et ante istos deifer Ignatius in litteris ad divum Polycarpum Smyrnæ episcopum ait: «Omnis qui loquitur præter constituta, etiamsi fide dignus sit, etiamsi jejunet, etiamsi virginitatem servet, etiamsi signa faciat, etiamsi prophetizet, lupus tibi censeatur, in pelle ovium perniciem ovium operans.» Et quid oportet plura dicere? Omnes Ecclesiæ doctores, omnes synodi et universæ divinæ Scripturæ ad aliter sentientes vitandos et u tab corum communione alieni simus nos cohortantur.
Gregory:

Mark: Egone itaque hisce omnibus spretis sequar eos, qui sub prætextu confletæ pacis onionem præcipiunt, eos qui sacrosanctum symbolum adulterant et Filium secundam sancti Spiritus causam inducunt? Nam reliquas absurditates in præsentia prætermitto. Quarum vel una sufficiens foret ad nos ab ipsis prorsus separandos. Ne id unquam patiar, o bone Paraclete, neque adco a memetipso et a decentibus cogitationibus unquam decidam, verum firmiter inhærens tuæ doctrinæ atque beatis viris a te inspiratis apponar ad patres meos, si non quid aliud adbhinc deferens, certe tamen pietatem.
Gregory:

No comments: