Sunday, March 01, 2009

Cardinal Bessarion on Cardinal Cesarini's Invincible Arguments for the Filioque Addition

Mirror link

Latin from Patrologia Graeca 161:343-359 (some of the words are hard to read, so feel free to offer corrections; thanks and God bless you and yours!).

Demonstrationes quod liceat verum Symbolo addere.
WRH: Demonstrations that it was indeed licit to add to the Symbol.

Concilium, seu concilia, non solum aliam fidem proferre, verum etiam componere vetant. Jam vero, si intelligant aliam fidem componere, pro eo quod est esse aliis vocabulis Symbolum enuntiatum, contingit omnes anathemati subjectos esse, qui aliis quidem vocabulis, codem vero sensu idem Symbolum ediderunt. Quod fere omnes sancti fecerunt: sed hoc falsum atque blasphemum est. Non igitur interdictum est aliis verbia vertiati consentientibus eamdem fidem exponere, sed contrarium fidem conscribere, id prohibitum est.

Secundo, Quarta synodus etiam sapaere ac docere aliter, eidem subjicit anathemati. Jam vero si sapere aut docere vocabulis quidem aliis, vertiati tamen consentientibus id prohibet, sub anathemate erunt, qui suam fidem, quibus sortiti sunt, unusquisque vocabulis docuerunt. Singuli enim sanctorum, aliis atque aliis verbis eamdem fidem docuerunt. At enim hoc absurdum est; non igitur voces, sed oppositi sensus prohibiti sunt; præsertim cum et sapere ad sensus, non ad verba referatur.

Tertio. Sexta synodus haec eadem habet, quæ et quarta. Etiam hoc amplius inhibet eos qui aliquam vocum notivatem, hoc est vocabuli inventionem, inducunt ad eversionem eorum quæ ab illis sancita sunt. Ex quo apparet illas tautum voces vetitas esse, quæ ad eversionem eroum quæ ab illis lata et condita sunt: non autem eas quæ non ad eversionem, sed eamdem servant intelligentiam, inducuntur.

Præterea. Tertia synodus decernit, non oportere aliam, præter Nicænam, fidem proferre: alioquin sub anathemate esse, qui id agant. Symboli vera secundæ synodi, quo nos modo utimur, nullam atentionem fecit. Si igitur Symboli secundæ synodi, tanquam quod diversum sit, alierumque existat a Symbolo primæ, ob eam causam a tertia synodo nulla facta est mentio, inexpiabile scelus nos modo committimus Symbolo primæ non utendo: quod ut maneret immutabile, Patres sanxerunt: secundæ vero tantum Symbolum tum in Ecclesia, tum privatim omnes recitando. Et secundum bane rationem sub anathemate sumus. Si vero tanquam idem sit, silentio præteritum est, idem esse videtur non verbis (his etenim multum admodum differt, additiones plurimas habens, et ademptiones); sed est idem sensu et intelligentia. Quare utrumque Symbolum tum primæ, tum secundæ, veluti unum, Patres tertiæ synodi arbitrati sunt. Quaproperter etiam omne Symbolum eamdem intelligentiam, quam et Symbolum primæ servans, idem erit atque illa, et nihil facit ad argumentum et rationem illorum qui dicunt non audendum aliud Symbolum tradere; aliud enim subaudiendum, quod sit contrariæ intelligentiæ, non autem quod vocabulis differat: quandoquidem, ut dictum est, Symbolum secundæ synodi, cum multum differat vocabulis a Symbolo primæ, non tamen aliud esse existimatum est. Quare concluditur: Quæ eamdem servant intelligentiam, etiam si verbis differeant, eadem esse, quamadmodum et Symbolum secundæ synodi, idem est ac Symbolum primæ.

Rursus. Unaquæque synodus, post recitatem totam squam definitionem, non tantum Symbolum, ait: His lectis, statuit sancta synodus, uemini licere aliam fidem proferre. Quare iliud: His lectis, ad totam defintionem refertur; igitur et quod deinceps sequitur, aliam fidem non licere proferre, ad totam definionem spectatl hoc est, non licere proferre aliam fidem, præter eam quæ in definitione universali, non solum in Symbolo continetur. Sed quod attinet ad verba, quarta synodus alia scripsit a tertia, et quinta a quarta, et sic deinceps. Quapropter de universali fide est sermo, deque iisdem sententiis, non de ipsis vocabulis.
Præterea septima synodus ueque omnino ullam facit mentionem Symboli ueque primæ, ueque secundæ: sed simplicter definitione sua edita, et explicata, in fine dicit: «His non licet addere, et ex his non licet adimere. Si quis vero addiderit, et ab ea fide admerit, anathema sit.» Quare constateam de fide dicere, et de ea quæ in dogmatibus est, contrarietate. Non enim certe Ecclesiam a definitionibus conscribendis arcuit.

Insuper: Quæ corde ad justitiam credimus, hæc etiam ore confiteri ad salutem debemus: sin minus imperfecta nobis erit, et ex dimidio fides. Oportet enim coram hominibus fidem confiteri, si nos quoque volumus coram Patre cœlesti præcornium consequi Salvatoris, secundum eloquium ejus. Atqui vera sapere necesse est; igitur necesse est etiam ea confiteri. Quare, quæ necessario sunt credenda, ea non solum impune, sed etiam necessario sunt confitenda.

Ad hæc in Actiis quartæ synodi, in prima actione expositum est, primum quidem ab Eutychete Symbolum Nicænum. Deinde infert idem hæreticus Eutyches, super hanc fidem, scilicet Nicænam, definitionem edidisse Ephesiam synodum hujuscemodi: Eum, qui præter hanc aliquid addiderit, vel excogitaverit, vel docuerit, pœnis tunc latis subjacere.

Eusebius vero episcopus Dorylensis, qui accusator erat hæretici Eutychetis, hæc audiens exclamavit: Non est talis definitio; non est talis canon id prohibens, menitus est. Sexcenti vero triginta Patres, qui Chalcedone fuerunt, hoc audientes tacuerunt: et Eutychen, utpote qui non pateretur etiam alia sapere præter ea quæ in Symbolo essent Nicæno, alia scilicet numero, non tanquam opposita, condemnarunt. Quare ostenderunt illas tantum voces vetari, quæ suut contrarie et adversæ, non autem consentientes. Ecce enem illud ex duabus, et in duabus naturis incommisitis Christum post id, quod semel assumpserat, mansisse, aliud cum sit a symbolo Nicæno, aliud vero dieo vocabulis, non intelligentia, tamen cogebant Eutychen illud sapere. Unde apparet Patres non simpliciter aliud prohibuisse, sed opposita.

Itiud porro considera diligenter: Iræc enim eadem verba tertiæ synodi, quæ nos producimus, nimirum nemini licere aliam fidem proferre, hæc ipsa pro se Eutyches producebat. Dorylensis vero episcopus, ac tota synodus, Non est talis, dixerunt, canon id vetans; sed eum, quippe qui prave canonem interpretaretur, condemnarunt. Explicabat enim ipsum canonem Eutyches, quemadmodum et nostrates, nimirum existimans omne iliud simpliciter prohiberi, quod vel ipsa verborum varietate aliud esset. Quod tamen concilio minime placuit, ob eamque causam eum damnarunt, cum aliam fidem arbitrarentur eam quæ esset contraria, non autem eam quæ verbis quidem differat, intelligentia vero sit consentiens.

Deinde ego etiam memini in explicatione Nomocanonis, quæ fit a Zonara, aliquid tale me vidisse. In eo enim Nomocanone hæc inhibitio tertiæ synodi, nimirum: His lectis statuit sancta synodus, et reliqua, inter alios canones tertiæ synodi continetur, septimusque enumeratur. Ante istum vero est alius sextus canon ejusdem tertiæ synodi qui excommunicatos facit eos qui audent aliquid labefactare ex statutis atque decretis a synodo. In hoc autem septimo, scilicet, His lectis, statuit sancta synodus nemini licere aliam fidem proferre; anathemate feriuntur, qui canonem transgrediuntur. Novet ergo quæstionem Zonaras (1), cur synodus in sexto canone excommunicatos facit laicos, in septimo eos anathemata percutit? Solvens autem dubitationem, sic habet ad verbum: Magna est differentia, quod aliquis, contra aliquam rem dicat, et quod de ea dabitet. Et propterea, qui dubitat de quæ jam recte sunt sancita, excommunicatione puniendus erit, quod nimirum exigit sextus canon: qui vero contra hæc dicit, tanquam contraria sapieus anathemate ferietur; quod scilicet postulat septimus canon, videlicet, definitio ista inhibitionis. Quare et iste interpres, aliam hic fidem manifeste, ac sine ulla dubitatione vocat id, quod est contrarium esse, et contraria sapere.

Postremo, Trullana synodus in primo suo canone ait: Definimus fidem nobis traditam ab inspectoribus, et famulis verbi a Deo electis apostolis, itemque a trecentis decem et octo sanctis et beatis Patribus, qui Nicææ convenere, absque ulla novitate invulneratam inviolatamque servandum esse. Ac deinceps omnes synodos enumerat, atque definit, ut fidem ab omnibus synodis traditam integram custodiamus. Tandem postremo infert: Si quis vero omnium prædicta pietatis dogmata non tenet et amplectitur, neque ita sentit et prædicat, sed contra ire conatur, anathema sit, juxta expositam jam definitionem a prædictis sanctis et beatis Patribus, et e Christianorum catalogo tanquam alienus expellatur, et excidat. Nos enim neque addere aliquid, neque sane adimere, secundum ea quæ ante definita sunt, prorsus intendimus, vel quacunque ratione potuimus.

Iste canon perspicue interpretatur definitionem tertiæ synodi et allarum præscribentem, ne cui liccat aliam fidem proferre. Dicit enim, Sit anathema, si quis adversus patria dogmata ire conatur juxta expositam jam definitionem, hanc scilicet, inhibitionis. Quare ista definitio contraria sapere vetat; et illud: Nos vero neque addimus neque adiminus aliquid; nimirum ad fidem, aiunt, se non addere, ab eaque non adimere; non a Symbolo; Symbolum enim hic non recitavit synodus. Sed eum de dogmatibus synodorum dixisset, infert: Neque addere neque adimere aliquid intendimus; et subjungit: Secundum ea quæ ante definita sunt, videlicet a Patribus. Quapropter, et qui eos antecesserunt Patres, cum dicunt, Non oportere addere vel adimere, non additamenta et diminutiones verborum, sed contrariorum in fide sensuum interdicunt. Ex hoc igitur solo manifeste ac inculenter solvitur iis quæsitum, qui nolunt contendere. Sane vellem scribere posse, vel mihi, ut omnes essent rationes promptæ, quas in contrarium partem nobis Latini attulere. Vidisses enim et maximam copiam argumentorum, et magnam vim babentium, atque veritatem.

Verum, quandoquidem etiam prædicta sic enodate decidunt quæstionem, ut veritatem quidem inscpicienti, ac sine contentione, et anticipatione ea, quæ dicuntur, audienti vel hæc sola satis sint; ei vero qui ad rixam et concertationes verborum paratus est, ne sexcenta quidem talia sufficiant: A unum tantum addens Latinorum argumentum, de his rebus finem faciam.

Est autem etiam hoc gravissimum, et fortissimum, quodque nostrorum evertit in hac quæstione fallaciam, perpende vero, quæso, diligenter.

Nos contendimus hanc inhibitionem a tertia synodo primum excogitatam, ut et antea dixi: dixi vero tunc et causam, quod nimirum videremus secundam synodum Symbolo primæ multa detraxisse, item multo plura addidisse. Quare non audebamus dicere ante secundam synodum hanc factam fuisse inhibitionem. Si enim hoc diceremus, alterntrum sequi necesse esset: vel Patres secundæ synodi contra leges fecisse, et esse sub anathemate; vel si hoc nefas est dicere, non igitur verborum additamentum, sed contrarias intelligentias impedivisse. Ob id dicebamus, post secundam synodum hoc obstaculum factum fuisse, quod ante ipsam non erat. Quare, si quis e contrario ostenderit ante secundam synodum factum fuisse interdictum, quod tertia synodus dixit, et iisdem ipsis ferme verbis, alterum ex prædictis duobus colligitur. Et quoniam eos sub anathemate esse, maleque fecisse non audemus dicere, superest secundum, nimirum istud impedimentum, non hunc babere sensum, quem nostri arbitrantur, sed contrariam fidem vetare. Hoc igitur nobis probarunt Latini. Ostensum enim est ab ipsis hanc inhibitionem primo Nicænam synodum primam fecisse iisdem verbis, quibus et tertia, et quæ deinceps subsecutæ fuerunt. Id vero ita ostenderunt, quemadmodum tu quoque, clarissime vir, qui istorum virorum familiaritate uteris, optime nosti. Ita sunt in suis gestis studiosi ac diligentes, ut non solum in rebus divinis, verum etiam mundanis et politicis nihil eos antiquitatis fugiat. Quare et in urbibus in suis publicis tabulariis, egregia facta omnia litteris consignata, ibique reservata reperies, quæ a temporibus, de quibus nulla exstat memoria, gesserint. Hoc itaque maxime omnium et in catholica Ecclesia diligenter observatur: asservantur in hanc usque diem omnia gesta, omnesque fere epistolæ antiquorum summorum pontificum.

Protulerunt itaque nobis in antiquissimo libro in membrana scripto epistolam Liberii papæ scriptam ad Athanasium Alexandrinum, cujus initium est: Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe, etc. Deinde ultra pergens, dicit se recepisse epistolam sancti Athanasii, et eam legisse. Postremo subjungit: Fidem vero Nicæni concilii in eadem epistola rectam cum invenissemus, magnas Deo gratias retulimus: pro qua non solum vobis compati, simul et persecutionem pati parati sumus, verum necessitate flagitante etiam mori pro Christi nomine non recusaremus, quantumvis licet debiles simus. Prædicta enim sacrosancta Nicæna synodus, quemadmodum legimus, definivit, nemini licere aliam fidem proferre, vel conscribere, aut componere, aut sapere, aut docere aliter. Neque aliquid in fide sentire, vel proferre, quod definitionibus horum Patrum contrarium esse possit. Qui vero audet aliam fidem componere, aut proferre, aut docere, seu tradere aliud Symbolum iis qui ex quacunque hæresi, vel Judaismo, vel gentilismo ad viam veritatis rediere cupiunt; si episcopus quidem sit iste talis, vel clericus, episcopus sane ab episcopatu, clericus vero a clero alienetur. Sin autem monachus sit, aut laicus, anathemate feriatur.

Hæc nunc quidem, cum acta primæ synodi perierint, sunt nobis incognita; tunc vero cum exstarent, agnoscebant ea cum Liberius papa, tum sanctus Athanasius.

Hæc igitur his ipsis verba similia sunt verbis tertiæ synodi, et aliarum. Quid igitur dicemus de secunda synodo, deque Gregorio Theologo, qui huic secundæ synodo cum præsideret, Symbolo primæ in multis immutato, ipse fertur Symbolum, quo nos modo utimur conscripsisse? si istud interdictum hanc habet intelligentiam, quam profitentur nostri, heu ! loco sanctorum Patrum atque doctorum, Patres secundæ synodi, et magnus in theologia Gregorius, hominum pestiferorum ac fraudulentum locum obtinuerunt. Sed absit ut vel cogitemus istud convicium. Non igitur neque prima, neque tertia, neque ulla alia synodus, tanquam contraria his loquatur, hanc habet intelligentiam, sed contrariam fidem manifeste prohibet.

Verum id ita quidem, luceque clarius ostensum est ac dilucide demonstrtum, nihil obstare quominus vera tum fidei, tum Symbolo addantur, imo vero explicetur. Nultum enim veritatis est dogma, quod in Symbolo ac simplici traditione apostolorum non contineatur. Explicanda vero sunt, et cum Symbolo connectenda non semper scilicet, neque a quocunque, sed magna urgente necessitate, atque ita Ecclesia judicante.

His aliisque quamplurimus ejusdem generis, o vir Dei, dictis de hoc quæsito a Latinis, nos quidem ad ea nihil quod responderemus habenies (quid enim aliquis ad tantam veritatem jam imprudenter diceret?), conticebamus; illi vero hoc probato, quod nimirum vera sapere, eaque Symbolo addere minime prohibemur: consequens illad et alterum, quod ad Symbolum addidissent, polliciti sunt, velle se ostendere verum esse, nimirum Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere, nosque ad certamen provocabant. Nostri autem, cum in hoc victi et fugati fuissent, timebant secundum subire certamen; et accidit, quod ego illis a principio dicebam, cum eos vetarem ab hac quæstione principium sumere. Igitur animi sollicitudine vel maxime urgebantur, ac tremebant, et omnino nolebant amplius manere, sed clamabant omnes oportere a Latinis sejungi, et in patriam reverti; rationem vero quærentibus, reddere non poterant. Quid ergo Latinis dicemus? qua justa et honesta causa et ratione in medio certaminis, imo vero neque adhuc in principio constituti (quæstio enim de non addendo nihil ad rem), qua ratione, inquam, cum nondum cœperimus, redibimus? Dicere non poterant, sed temere ac nulla ratione clamabant: Redeamus in patriam. Aiebant vero et inter se, quemadmodum ad nostras pervenit aures, Latinos posse ostendere multorum sanctorum doctorum permultas sententias, quibus ad verbum dicitur Spiritus sanctus ex Patre Filioque procedere. Quid igitur ad hæc quispiam respondebit? separemur, sejungamur, abeamus. Audis doctorum et Patrum sententiam? Quoniam, inquiunt, multorum doctorum dicta possunt nobis ostendere, ad quæ nihil possumus respondere, dividamus nos a Latinis. Vix tamen aliquando cum perspexissent hanc sui consilii temeritatem, et fortissimi nostri imperatoris inducta et ratione persuasum illis esset, ab illo incœpto conatuque destiterunt.

Interim vero res ipsæ profectionem beatissimi papæ Ferraria Florentiam urserunt (1), eodemque synodi transpositionem. Abiit ergo ille, simul nos quoque abiimus. Omnibusque rebus Florentiæ paratis, dies disputationi dicitur, qua incipere opus erat, et constituta dies adfuit. Rursus igitur nos cœpimus accusare. Quemadmodum enim in quæstione de non addendo nos personam accusatoris gerebamus; Latini vero sic ad objecta responderunt, ut amplius dicere quidquam minime potuerimus; ita etiam in hoc dogmate nos quidem utpote qui accusabamus, in dubium revocavimus; illi vero in dicendo secundas partes obtinentes, respondebant. In omnibus enim ad nostrum arbitrium libidinemque causam disponebamus.

Itaque in quæstionem adduximus nos incipientes ab ipsis apostolis, et omnibus sacris conciliis, et corum dictis, et præterea omnium sanctorum Orientalium usi sumus quibus ostenditur, Spiritum sanctum non quidem a Fillio non procedere; nullum enim ejusmodi dictum habemus, ut optime tu quoque nosti, excepta sententia Damasceni (2), quæ habet: Spiritum Filii dicimus, ex Filio autem non dicimus. Aliis vero omnibus dictis hoc tantum ostenditur, Spiritum sanctum ex Patre procedere, non autem ex Filio non procedere. His itaque prolatis putabamus nos ostensuros, falsum esse Spiritum sanctum ex Filio procedere.

Latini vero ad hæc omnia dicta sanctorum, unum et illud commune dederunt responsum, omnia esse vera, sibique hoc idem videri, si quidem credunt et ipsi Spiritum sanctum ex Patre procedere; id tamen non esse contrarium suo dogmati. Hoc enim quod est ex Patre procedere, neque contradictorium, neque contrarium est alteri, quod est ex Filio procedere. Si enim horum alterum esset, tunc uno affirmato, alterum tolli necesse esset. Nunc vero nihil obstat, quominus et illud, quod est ex Patre procedere, verum sit; et illud quod est ex Filio, verum. Veluti si dicamus Spiritum sanctum mitti a Patre, alius vero quispiam dicat, Spiritum mitti ex Patre et Filio; et ambo sunt vera, et alterum alteri minime repugnat. Si igitur sancti dicerunt Spiritum ex Patre solo procedere, vel ex Filio non procedere, non esset mirum dicere, ipsos opinari falsum. Verum cum horum neutrum nemo unquam adhuc dixerit, illud quod est ex Patre procedere, non tollit alterum, quod est ex Filio procedere.

Hæc ad nostra dicta responderunt. Ad sententiam vero Damasceni, quando et nos illam non produximus, neque illi quidam responderunt. Ego vero tibi postea et in hujus solutione faciam satis.

Deinde vero illi ab alio principio sacra nimirum Scriptura nixi et freti, indeque copia minorum propositionum abundantes, exorsi sunt dicere deinceps per multos dies multa et varia argumenta, ostendentia Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere.

Postremo etiam auctoritates Patrum attulerunt, quibus manifeste ac luculenter hujus dogmatis veritas comprobatur. Protulerunt autem non solum Occidentalium, verum etiam doctorum Orientalium. Quarum aliquas, quæcunque mihi magis necssariæ visæ sunt, una cum hisce tibi misi, ut et ipsos Occidentales audias Patres, quid illi de hoc dogmate sapiant et doceant. Ad quas nos responsum nullum habebamus, quod daremus, nisi quod adulterinæ essent, et a Latinis corruptæ. Produxerunt nostrum Epiphanium in multis theologice disserentum et explicantem ex Patre Filioque Spiritum sanctum: adulterina ejus loca esse dicebamus; legerunt prædictam sententiam magni Basilii in libris adversus Eunomium: ascriptitia et non germana esse nobis videbatur. Adduxerunt dicta sanctorum Occidentalium, tota nostra Apologia illiud et nihil aliud erat, adulterina esse. Per multos igitur dies seorsum considerantes, et nos ipsos consulentes, quid ad hæc responderemus, præter hoc nullum inveniebamus responsum. Hoc vero rursus tanquam valde absurdum proferre, non bonum nobis esse videbatur. Primum quidem, propterea quod ex consequentibus et antecedentibus hujus opinionis mentem sanctorum esse constabat. Deinde etiam cum plurimi ac vetustissimi libri istud haberent, non poteramus illos veluti depravatos rejicere atque refutare. Præscertim cum nos nullum haberemus librum non Græce, non Latine scriptum, quem secus habere, quam Latini produxissent, ostenderemus; qui fieri posset ut jure optimo eorum libros tanquam vitiatos exciperemus? Certe enim, qui vult aliquem proscribere, et ut vitiatum atque corruptum excludere, sine debitis rationibus et firmis causis hoc præstare minime potest. Nos alios sanctos contrarium affirmantes ostendere non poteramus; eosdem ipsos Occidentales aliter dicentes alibi, minime ostendebamus. Ductis a natura rationibus eos deceptos probare, nihil minus poteramus. Nulla igitur ex parte justam causam nobis relictam videbamus, propterea et conticuimus.

Attamen non deerant, qui et alio abundarent responso, nimirum errasse Occidentales sanctos, et in hoc deceptos esse. Hoc autem catholicam fidem nobis evertere, manifestum est. Si enim fides nostra pendet a sanctis, hi vero falluntur in fidei veritate, fides eversa est.

Propterea igitur jure optimo cum Latinis subsecuta est et confirmata concordia, et omnes absque ulla vi, Deo teste, consenserunt. Quotquot autem consentire noluerunt (hi vero duo, et non amplius erant), non coacti, sed domini sui ipsius propriæque sententiæ remanserunt. Jurene ac merito, tu ipse judicabis, postquam videris ac legeris auctoritates sanctorum, quas tibi nunc mitto. Quis enim inter Christianos constitutus, non istos sequeretur, ac staret cum cœtu horum doctorum, itemque orientalium? Consona enim invicem dicere necesse est eos arbitrari, quemadmodum in oratione a me scripta (1) multis ostendo.

Dicta igitur sanctorum illa ipsa per sese ad solvendam omnem ambiguitatem, et unicuique persuadendum satis sunt. Quoniam mihi quoque non syllogismi, neque probabilitates et demonstrationes, sed ipse nuda dicta sanctorum persuaserunt. Simul enim ac vidi et audivi ea, statim contendere penitus desii, cum tamen prius non parum urgerem atque instarem. Existimavi enim sanctos, cum Spiritu sancto locuti fuerint, non posse a vero declinare, et ægre tuli, quod eorum dicta prius non audivissem. Nemo enim nostrum Latinos unquam tantam vim ex dictis sanctorum habituros esse arbitrabatur. Quamprimum tamen, tunc saltem vidi et audivi, ab omni contentione controversiaque discessi, gratesque Deo egi, quod inde tantam utilitatem percepissem. Igitur tibi quoque candido auditori, animumque cupidum veritatis habenti, atque omni Christiano tui simili hæc vel sola sufficient.

Quoniam vero et aliquot probationes a ratione petitas quæris, tua causa mediocriter, quantum fieri poterit, et hoc præstabimus, rationibus sanctorum, divinaque Scriptura nixi et freti. Quod quidem et in oratione, quæ de concordia inscribitur, præstitimus. Præstabimus tamen nihilominus et hic quasdam rationes attingentes. Antequam tamen de his singiliatim dicamus, ut facilior nobis deinceps fiat oratio, quædam prius sumere est necesse.

No comments: